- SOLIUM
- SOLIUMperpetuum Regiae dignitatis instrumentum fuit et argumentum, olim hodieque, in cuiusmodi Soliis seu Thronis multum reverentiae Veteres posuisse, vel sacra Salomonis historia et alia Scripturae monumenta indicant. Hinc de Adrasto Statius Theb. l. 1. v. 526.----- ----- soliôque effultus eburnô:eboris enim antiquissimis temporibus summum pretium summaque etiam copia fuit, ut quô tota conclavia ornata et velut constructa fuisse, colligimus ex Psalmo 45. v. 9. quem his versibus reddidit Apollinarius, v. 20.Σμύρνα τε, καὶ ςτακτὴ, κασίηθ᾿ ἅμα σῶν ἀπὸ πέπλωνΕ᾿κνηῶν ἐλέφαντος, ὃ καὶ σέο θυμεν ἰάνθης.Et de Parthis Claudian. de 4. Consulat. Honorii v. 214.Si tibi Parthorum Solium fortuna dedisset.Quod etiamnum apud Persas, aliosque Orientis Monarchas obtinet, apud quos, in novorum Principum inaugurationibus, non coronarionis, sed elevationis solum in thronum seu solium ritus adhibetur. Vide quae de Maiestatis hoc insigni adnotavit Casp. Barthius ad Claudian. loc. cit. ut et infra Thronus. Sed et in Ecclesia veter. Christianorum, e Solio vel Throno corporis ac sanguinis Dominici symbola fidelibus distribui consuevisse, statuit Meursius, uti diximus supra in voce Solea. Certe ex editiore loco fuisse factum, indicat conira Luciferianos Hieronymus, Episcopum Corpus Domini adtrectantem et de sublimi loco Eucharistiam populo ministrantem, et Chrysostomus, Ea de causa, inquit, stans excelsus ---- tremendo in illo silentio vehementer exclamat, Sancta Sanctis. De Solio vero Balneorum, vide supra in voce Soliaris Cella: Sicut de Solio, i. e. limine, maxime Limine Confessionis, Graecis hodiernis σολέα, ad quod subsistebant, qui Sanctorum sepulchra visitatum ibant, C. du Fresne in Descript. Aedis Sophianae. De Soliis tandem fictilibus, in quibus mortui conditi, supra in voce Alveus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.